- MACHINA
- MACHINArpo thesauro snbterraneo, apud Livium, l. 39. c. 50. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicum sub terra, saxô quadratô septum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quô operitur, machina superimpositum est: quibus verbis id refert, quod Plut. in Vita Philopoemenis sic: Οὐ μὴν ἀλλὰ κομίςαντες αὐτὸν εἰς τὸν καλούμενον θηςαυρὸν, οἴκημα κατάγειον, οὔτε πνεῦμα λαμβάνον, οὔτε φῶς ἔξωθεν, οὐτε θύρας ἔχον, ἀλλὰ μεγάλῳ λίθῳ περιαγομένῳ κατακλειόμενοι ἐνταῦτα κατέθεντο. Quod in omnibus Siris, Cryptis et templorum Thesauris ac favissis, quae sub terra aedificabantur, fiebat: Lapide nempe quadratô struebantur et concamerabantur, relictô foramine, quod saxô desuper impositô claudebatur. Cuiusmodi Cryptam quoque fuisse monumentum illud, in quo Domini nostri cadaver a Iosepho reconditum, asserit Salmas. Item pro catasta, in qua servi vendebantur, et quâ inclusi prostabant, apud Ciceronem ubi ancillam eruere de machina ait. Porro, pro toto molae machinamento, unde machmarius asinus, qui machinam circumagit, etc. Vide praefatum Salmas. ad Solin. pag. 1210. et hîc passim, inprimis in vocibus, Cisterna, Favissae, Thesaurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.